monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 22, IV <<<     >>> VI

Caput V SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Sed hoc incredibile fuerit aliquando: ecce iam credidit mundus sublatum terrenum Christi corpus in caelum; resurrectionem carnis et ascensionem in supernas sedes, paucissimis remanentibus atque stupentibus vel doctis vel indoctis, iam crediderunt et docti et indocti.
2 Si rem credibilem crediderunt, videant quam sint stolidi, qui non credunt; si autem res incredibilis credita est, etiam hoc utique incredibile est, sic creditum esse, quod incredibile est. Haec igitur duo incredibilia, resurrectionem scilicet nostri corporis in aeternum et rem tam incredibilem mundum esse crediturum, idem Deus, antequam vel unum eorum fieret, ambo futura esse praedixit.
3 Unum duorum incredibilium iam factum videmus, ut, quod erat incredibile, crederet mundus; cur id quod reliquum est desperatur, ut etiam hoc veniat, quod incredibile credidit mundus, sicut iam venit, quod similiter incredibile fuit, ut rem tam incredibilem crederet mundus, quando quidem hoc utrumque incredibile, quorum videmus unum, alterum credimus, in eisdem litteris praedictum sit, per quas credidit mundus? Et ipse modus, quo mundus credidit, si consideretur, incredibilior invenitur.
4 Ineruditos liberalibus disciplinis et omnino, quantum ad istorum doctrinas adtinet, inpolitos, non peritos grammatica, non armatos dialectica, non rhetorica inflatos, piscatores Christus cum retibus fidei ad mare huius saeculi paucissimos misit atque ita et ex omni genere tam multos pisces et tanto mirabiliores, quanto rariores, etiam ipsos philosophos cepit.
5 Duobus illis incredibilibus, si placet, immo quia placere debet, addamus hoc tertium. Iam ergo tria sunt incredibilia, quae tamen facta sunt. Incredibile est Christum resurrexisse in carne et in caelum ascendisse cum carne; incredibile est mundum rem tam incredibilem credidisse; incredibile est homines ignobiles, infimos, paucissimos, inperitos rem tam incredibilem tam efficaciter mundo et in illo etiam doctis persuadere potuisse.
6 Horum trium incredibilium primum nolunt isti, cum quibus agimus, credere; secundum coguntur et cernere; quod non inveniunt unde sit factum, si non credunt tertium. Resurrectio certe Christi et in caelum cum carne in qua resurrexit ascensio toto iam mundo praedicatur et creditur; si credibilis non est, unde toto terrarum orbe iam credita est?
7 Si multi, nobiles, sublimes, docti eam se vidisse dixerunt et quod viderunt diffamare curarunt, eis mundum credidisse non mirum est, sed istos adhuc credere nolle perdurum est; si autem, ut verum est, paucis, obscuris, minimis, indoctis eam se vidisse dicentibus et scribentibus credidit mundus, cur pauci obstinatissimi, qui remanserunt, ipsi mundo iam credenti adhuc usque non credunt?
8 qui propterea numero exiguo ignobilium, infimorum, inperitorum hominum credidit, quia in tam contemptibilibus testibus multo mirabilius divinitas se ipsa persuasit. Eloquia namque persuadentium, quae dicebant, mira fuerunt facta, non verba.
9 Qui enim Christum in carne resurrexisse et cum illa in caelum ascendisse non viderant, id se vidisse narrantibus non loquentibus tantum, sed etiam mirifica facientibus signa credebant. Homines quippe, quos unius vel, ut multum, duarum linguarum fuisse noverant, repente linguis omnium gentium loquentes mirabiliter audiebant; claudum ab uberibus matris ad eorum verbum in Christi nomine post quadraginta annos incolumem constitisse, sudaria de corporibus eorum ablata sanandis profuisse languentibus, in via qua fuerant transituri positos in ordine innumerabiles morbis variis laborantes, ut ambulantium super eos umbra transiret, continuo salutem solere recipere et alia multa stupenda in Christi nomine per eos facta, postremo etiam mortuos resurrexisse cernebant.
10 Quae si, ut leguntur, gesta esse concedunt, ecce tot incredibilia tribus illis incredibilibus addimus, et ut credatur unum incredibile, quod de carnis resurrectione atque in caelum ascensione dicitur, multorum incredibilium testimonia tanta congerimus et nondum ad credendum horrenda duritia incredulos flectimus.
11 Si vero per apostolos Christi, ut eis crederetur resurrectionem atque ascensionem praedicantibus Christi, etiam ista miracula facta esse non credunt, hoc nobis unum grande miraculum sufficit, quod eam terrarum orbis sine ullis miraculis credidit.



Augustinus, De Civitate Dei, Liber 22, IV <<<     >>> VI
monumenta.ch > Augustinus > 5